Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 24

LN EN DE
24:1

Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :

24:2

quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.

24:3

Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.

24:4

In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

24:5

Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :

24:6

quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.

24:7

Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.

24:8

Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :

24:9

cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.

24:10

Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.

24:11

Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.

24:12

Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

24:13

Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.

24:14

Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

24:15

Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.

24:16

Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.

24:17

Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :

24:18

ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

24:19

Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios :

24:20

quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.

24:21

Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :

24:22

quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?

24:23

Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.

24:24

Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

24:25

Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.

24:26

Labia deosculabitur qui recta verba respondet.

24:27

Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.

24:28

Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.

24:29

Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.

24:30

Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :

24:31

et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.

24:32

Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

24:33

Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :

24:34

et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›