Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 25

LN EN DE
25:1

Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.

25:2

Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

25:3

Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

25:4

Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

25:5

Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

25:6

Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

25:7

Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

25:8

Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

25:9

Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :

25:10

ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

25:11

Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

25:12

Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.

25:13

Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.

25:14

Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.

25:15

Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

25:16

Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.

25:17

Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

25:18

Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

25:19

Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,

25:20

et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

25:21

Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :

25:22

prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

25:23

Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

25:24

Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25:25

Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

25:26

Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

25:27

Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

25:28

Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›