Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 31

LN EN DE
31:1

Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

31:2

Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?

31:3

Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.

31:4

Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;

31:5

et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

31:6

Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.

31:7

Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

31:8

Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

31:9

Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

31:10

Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.

31:11

Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

31:12

Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.

31:13

Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.

31:14

Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

31:15

Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

31:16

Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.

31:17

Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

31:18

Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.

31:19

Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.

31:20

Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

31:21

Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

31:22

Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.

31:23

Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.

31:24

Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.

31:25

Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

31:26

Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.

31:27

Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.

31:28

Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.

31:29

Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.

31:30

Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

31:31

Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›