Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 5

LN EN DE
5:1

Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :

5:2

ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;

5:3

favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :

5:4

novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.

5:5

Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

5:6

Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

5:7

Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.

5:8

Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

5:9

Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :

5:10

ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

5:11

et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :

5:12

Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

5:13

nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?

5:14

pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

5:15

Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;

5:16

deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

5:17

Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

5:18

Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

5:19

Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.

5:20

Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?

5:21

Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

5:22

Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

5:23

Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›