Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 6

LN EN DE
6:1

Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :

6:2

illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

6:3

Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.

6:4

Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.

6:5

Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

6:6

Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

6:7

Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,

6:8

parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

6:9

Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?

6:10

Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;

6:11

et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

6:12

Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;

6:13

annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

6:14

pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

6:15

Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

6:16

Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :

6:17

oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

6:18

cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

6:19

proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

6:20

Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

6:21

Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

6:22

Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.

6:23

Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ :

6:24

ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.

6:25

Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :

6:26

pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.

6:27

Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?

6:28

aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?

6:29

sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.

6:30

Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;

6:31

deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.

6:32

Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;

6:33

turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :

6:34

quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,

6:35

nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

35 versūs Clementine Vulgate JSON ›