Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 106

LN EN DE
106:1

Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.

106:2

Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,

106:3

a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

106:4

Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.

106:5

Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.

106:6

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;

106:7

et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.

106:8

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

106:9

Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.

106:10

Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.

106:11

Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.

106:12

Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

106:13

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.

106:14

Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.

106:15

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

106:16

Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.

106:17

Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.

106:18

Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

106:19

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.

106:20

Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.

106:21

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

106:22

Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.

106:23

Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :

106:24

ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.

106:25

Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.

106:26

Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.

106:27

Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.

106:28

Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.

106:29

Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.

106:30

Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.

106:31

Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.

106:32

Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.

106:33

Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;

106:34

terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.

106:35

Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.

106:36

Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :

106:37

et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.

106:38

Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.

106:39

Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.

106:40

Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.

106:41

Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.

106:42

Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.

106:43

Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?

43 versūs Clementine Vulgate JSON ›