Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 73

LN EN DE
73:1

Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?

73:2

Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.

73:3

Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !

73:4

Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa :

73:5

et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

73:6

exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.

73:7

Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

73:8

Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

73:9

Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.

73:10

Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?

73:11

Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?

73:12

Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.

73:13

Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.

73:14

Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.

73:15

Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.

73:16

Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.

73:17

Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.

73:18

Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

73:19

Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

73:20

Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.

73:21

Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

73:22

Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.

73:23

Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›