Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 75

LN EN DE
75:1

In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

75:2

Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.

75:3

Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

75:4

Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

75:5

Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

75:6

turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

75:7

Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

75:8

Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.

75:9

De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit

75:10

cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

75:11

Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

75:12

Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,

75:13

et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.

13 versūs Clementine Vulgate JSON ›