81:1
Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
81:2
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
81:3
Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
81:4
Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
81:5
Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
81:6
Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
81:7
Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
81:8
Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.