Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 89

LN EN DE
89:1

Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.

89:2

Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.

89:3

Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.

89:4

Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte

89:5

quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.

89:6

Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.

89:7

Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.

89:8

Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.

89:9

Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;

89:10

dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.

89:11

Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam

89:12

dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

89:13

Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.

89:14

Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.

89:15

Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.

89:16

Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.

89:17

Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.

17 versūs Clementine Vulgate JSON ›