Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 91

LN EN DE
91:1

Psalmus cantici, in die sabbati.

91:2

Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :

91:3

ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

91:4

in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.

91:5

Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

91:6

Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

91:7

Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

91:8

Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :

91:9

tu autem Altissimus in æternum, Domine.

91:10

Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

91:11

Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

91:12

Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

91:13

Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

91:14

Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

91:15

Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :

91:16

ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.

16 versūs Clementine Vulgate JSON ›