Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 95

LN EN DE
95:1

Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.

95:2

Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.

95:3

Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.

95:4

Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.

95:5

Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.

95:6

Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

95:7

Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;

95:8

afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

95:9

adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;

95:10

dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.

95:11

Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;

95:12

gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

95:13

a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.

13 versūs Clementine Vulgate JSON ›