Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Romans

Romans 10

LN EN DE
10:1

Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.

10:2

Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.

10:3

Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.

10:4

Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.

10:5

Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.

10:6

Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :

10:7

aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.

10:8

Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.

10:9

Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.

10:10

Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.

10:11

Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.

10:12

Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.

10:13

Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

10:14

Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?

10:15

quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !

10:16

Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?

10:17

Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.

10:18

Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.

10:19

Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.

10:20

Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.

10:21

Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.

21 versūs Clementine Vulgate JSON ›