Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Romans

Romans 9

LN EN DE
9:1

Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :

9:2

quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.

9:3

Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,

9:4

qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :

9:5

quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.

9:6

Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ :

9:7

neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :

9:8

id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine.

9:9

Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius.

9:10

Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

9:11

Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),

9:12

non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,

9:13

sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

9:14

Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.

9:15

Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.

9:16

Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

9:17

Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.

9:18

Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.

9:19

Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?

9:20

O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?

9:21

an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?

9:22

Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,

9:23

ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.

9:24

Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus,

9:25

sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.

9:26

Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.

9:27

Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.

9:28

Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :

9:29

et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.

9:30

Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est.

9:31

Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.

9:32

Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,

9:33

sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.

33 versūs Clementine Vulgate JSON ›