Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Romans

Romans 2

LN EN DE
2:1

Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.

2:2

Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.

2:3

Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?

2:4

an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?

2:5

Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,

2:6

qui reddet unicuique secundum opera ejus :

2:7

iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :

2:8

iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.

2:9

Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :

2:10

gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :

2:11

non enim est acceptio personarum apud Deum.

2:12

Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.

2:13

Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

2:14

Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :

2:15

qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,

2:16

in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

2:17

Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,

2:18

et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,

2:19

confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,

2:20

eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.

2:21

Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :

2:22

qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :

2:23

qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.

2:24

(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)

2:25

Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.

2:26

Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?

2:27

et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?

2:28

Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :

2:29

sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.

29 versūs Clementine Vulgate JSON ›