Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Romans

Romans 3

LN EN DE
3:1

Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?

3:2

Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.

3:3

Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.

3:4

Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.

3:5

Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?

3:6

secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?

3:7

Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?

3:8

et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.

3:9

Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,

3:10

sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :

3:11

non est intelligens, non est requirens Deum.

3:12

Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

3:13

Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :

3:14

quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :

3:15

veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :

3:16

contritio et infelicitas in viis eorum :

3:17

et viam pacis non cognoverunt :

3:18

non est timor Dei ante oculos eorum.

3:19

Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :

3:20

quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

3:21

Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.

3:22

Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :

3:23

omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.

3:24

Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,

3:25

quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum

3:26

in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.

3:27

Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.

3:28

Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.

3:29

An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :

3:30

quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.

3:31

Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›