Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Zacharias

Zacharias 2

LN EN DE
2:1

Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.

2:2

Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.

2:3

Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :

2:4

et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, præ multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.

2:5

Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.

2:6

O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.

2:7

O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :

2:8

quia hæc dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :

2:9

quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.

2:10

Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.

2:11

Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.

2:12

Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.

2:13

Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.

13 versūs Clementine Vulgate JSON ›