Prayers The Nicene Creed

Creedal

The Nicene Creed


Credo in unum Deum,

Patrem omnipotentem,

factórem cæli et terræ,

visibílium ómnium et invisibílium.

Et in unum Dóminum Iesum Christum,

Fílium Dei unigénitum,

et ex Patre natum ante ómnia sǽcula:

Deum de Deo, lumen de Lúmine,

Deum verum de Deo vero,

génitum, non factum,

consubstantiálem Patri:

per quem ómnia facta sunt;

qui propter nos hómines et propter nostram salutem,

descendit de cælis.

Et incarnátus est de Spíritu Sancto

ex Maria Vírgine, et homo factus est.

Crucifíxus etiam pro nobis sub Póntio Pilato;

passus et sepúltus est,

et resurrexít tértia die,

secundum Scriptúras,

et ascéndit in cælum,

sedet ad déxteram Patris.

Et íterum ventúrus est cum glória,

iudicáre vivos et mórtuos,

cuius regni non erit fínis.

Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:

qui ex Patre Filioque procédít.

Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur:

qui locútus est per prophétas.

Et unam, sanctam, catholicam et apostólicam Ecclésiam.

Confíteor unum baptísma in remíssionem peccatórum.

Et exspécto resurrectiónem mórtuorum,

et vitam ventúri sæculi.

Amen.

JSON All prayers