Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

1 Thessalonians

1 Thessalonians 5

LN EN DE
5:1

De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.

5:2

Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :

5:3

cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.

5:4

Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :

5:5

omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.

5:6

Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.

5:7

Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

5:8

Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :

5:9

quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,

5:10

qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

5:11

Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.

5:12

Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,

5:13

ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.

5:14

Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.

5:15

Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.

5:16

Semper gaudete.

5:17

Sine intermissione orate.

5:18

In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.

5:19

Spiritum nolite extinguere.

5:20

Prophetias nolite spernere.

5:21

Omnia autem probate : quod bonum est tenete.

5:22

Ab omni specie mala abstinete vos.

5:23

Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.

5:24

Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.

5:25

Fratres, orate pro nobis.

5:26

Salutate fratres omnes in osculo sancto.

5:27

Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.

5:28

Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›