Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiasticus

Ecclesiasticus 2

LN EN DE
2:1

Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.

2:2

Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.

2:3

Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.

2:4

Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :

2:5

quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.

2:6

Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.

2:7

Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.

2:8

Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.

2:9

Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.

2:10

Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.

2:11

Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.

2:12

Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ?

2:13

Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

2:14

Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !

2:15

Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !

2:16

Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !

2:17

Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?

2:18

Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.

2:19

Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.

2:20

Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.

2:21

Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,

2:22

dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.

2:23

Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›