Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Ecclesiasticus

Ecclesiasticus 3

LN EN DE
3:1

Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio.

3:2

Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.

3:3

Deus enim honoravit patrem in filiis : et judicium matris exquirens, firmavit in filios.

3:4

Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.

3:5

Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.

3:6

Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur.

3:7

Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.

3:8

Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.

3:9

In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,

3:10

ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.

3:11

Benedictio patris firmat domos filiorum : maledictio autem matris eradicat fundamenta.

3:12

Ne glorieris in contumelia patris tui : non enim est tibi gloria ejus confusio.

3:13

Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.

3:14

Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius :

3:15

et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua : eleemosyna enim patris non erit in oblivione.

3:16

Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum :

3:17

et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.

3:18

Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem !

3:19

Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.

3:20

Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam :

3:21

quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.

3:22

Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris : sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus.

3:23

Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.

3:24

In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus.

3:25

Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi :

3:26

multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.

3:27

Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.

3:28

Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.

3:29

Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum.

3:30

Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.

3:31

Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.

3:32

Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit.

3:33

Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis :

3:34

et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam : meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›