Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 14

LN EN DE
14:1

In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :

14:2

et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.

14:3

Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.

14:4

Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.

14:5

Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.

14:6

Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :

14:7

unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.

14:8

At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.

14:9

Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.

14:10

Misitque et decollavit Joannem in carcere.

14:11

Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.

14:12

Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.

14:13

Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.

14:14

Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.

14:15

Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.

14:16

Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.

14:17

Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.

14:18

Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.

14:19

Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.

14:20

Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.

14:21

Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.

14:22

Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.

14:23

Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :

14:24

navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.

14:25

Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.

14:26

Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.

14:27

Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.

14:28

Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.

14:29

At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.

14:30

Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.

14:31

Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?

14:32

Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.

14:33

Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.

14:34

Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.

14:35

Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :

14:36

et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.

36 versūs Clementine Vulgate JSON ›