Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 15

LN EN DE
15:1

Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :

15:2

Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.

15:3

Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :

15:4

Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

15:5

Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :

15:6

et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.

15:7

Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :

15:8

Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.

15:9

Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.

15:10

Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.

15:11

Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.

15:12

Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?

15:13

At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.

15:14

Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.

15:15

Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.

15:16

At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?

15:17

Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?

15:18

Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :

15:19

de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :

15:20

hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.

15:21

Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.

15:22

Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.

15:23

Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.

15:24

Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.

15:25

At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.

15:26

Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.

15:27

At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.

15:28

Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.

15:29

Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.

15:30

Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,

15:31

ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.

15:32

Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.

15:33

Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?

15:34

Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.

15:35

Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.

15:36

Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.

15:37

Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.

15:38

Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.

15:39

Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.

39 versūs Clementine Vulgate JSON ›