Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Proverbs

Proverbs 20

LN EN DE
20:1

Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.

20:2

Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.

20:3

Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

20:4

Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

20:5

Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.

20:6

Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?

20:7

Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.

20:8

Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.

20:9

Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?

20:10

Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.

20:11

Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.

20:12

Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.

20:13

Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.

20:14

Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.

20:15

Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.

20:16

Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

20:17

Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.

20:18

Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

20:19

Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20:20

Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :

20:21

hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

20:22

Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.

20:23

Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.

20:24

A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?

20:25

Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

20:26

Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

20:27

Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.

20:28

Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.

20:29

Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.

20:30

Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›