Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 108

LN EN DE
108:1

In finem. Psalmus David.

108:2

Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

108:3

Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.

108:4

Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.

108:5

Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

108:6

Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.

108:7

Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.

108:8

Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

108:9

Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.

108:10

Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.

108:11

Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.

108:12

Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.

108:13

Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.

108:14

In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.

108:15

Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :

108:16

pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,

108:17

et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.

108:18

Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.

108:19

Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.

108:20

Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

108:21

Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.

108:22

Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.

108:23

Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.

108:24

Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.

108:25

Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.

108:26

Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.

108:27

Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.

108:28

Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.

108:29

Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.

108:30

Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :

108:31

quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›