Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 138

LN EN DE
138:1

In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;

138:2

tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

138:3

Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :

138:4

et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.

138:5

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

138:6

Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.

138:7

Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?

138:8

Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.

138:9

Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

138:10

etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

138:11

Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

138:12

Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.

138:13

Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.

138:14

Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

138:15

Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.

138:16

Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

138:17

Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.

138:18

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

138:19

Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :

138:20

quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.

138:21

Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?

138:22

Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

138:23

Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.

138:24

Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.

24 versūs Clementine Vulgate JSON ›