Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 21

LN EN DE
21:1

In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

21:2

Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.

21:3

Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

21:4

Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

21:5

In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.

21:6

Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.

21:7

Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.

21:8

Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

21:9

Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.

21:10

Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.

21:11

In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :

21:12

ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.

21:13

Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.

21:14

Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

21:15

Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

21:16

Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.

21:17

Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;

21:18

dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

21:19

Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

21:20

Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.

21:21

Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

21:22

Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

21:23

Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.

21:24

Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.

21:25

Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

21:26

Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

21:27

Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.

21:28

Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :

21:29

quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

21:30

Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.

21:31

Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.

21:32

Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

32 versūs Clementine Vulgate JSON ›