Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Psalms

Psalms 140

LN EN DE
140:1

Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.

140:2

Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

140:3

Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

140:4

Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

140:5

Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :

140:6

absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

140:7

Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

140:8

Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.

140:9

Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

140:10

Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.

10 versūs Clementine Vulgate JSON ›